Home | Chi siamo | Newsletter | Contattaci | Login
Lo scrisse... Questions Prega Collabora

Canticum Habacuc

Altre lingue disponibili:
Dómine, audívi auditiónem tuam, et tímui.
Dómine, opus tuum, in médio annórum vivífica illud:
In médio annórum notum fácies: cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis.
Deus ab Austro véniet, et sanctus de monte Pharan:
Opéruit cælos glória ejus: et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus ut lux erit: córnua in mánibus ejus:
Ibi abscóndita est fortitúdo ejus: ante fáciem ejus ibit mors.
Et egrediétur diábolus ante pedes ejus. Stetit, et mensus est terram.
Aspéxit, et dissólvit gentes: et contríti sunt montes s?culi.
Incurváti sunt colles mundi, ab itinéribus æternitátis ejus.
Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ, turbabúntur pelles terræ Mádian.
Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua?
Qui ascéndes super equos tuos: et quadrígæ tuæ salvátio.
Súscitans suscitábis arcum tuum: juraménta tríbubus quæ locútus es.
Flúvios scindes terræ: vidérunt te, et doluérunt montes: gurges aquárum tránsiit.
Dedit abýssus vocem suam: altitúdo manus suas levávit.
Sol, et luna stetérunt in habitáculo suo, in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ.
In frémitu conculcábis terram: et in furóre obstupefácies gentes.
Egréssus es in salútem pópuli tui: in salútem cum Christo tuo.
Percussísti caput de domo ímpii: denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me.
Exsultátio eórum sicut ejus, qui dévorat páuperem in abscóndito.
Viam fecísti in mari equis tuis, in luto aquárum multárum.
Audívi, et conturbátus est venter meus: a voce contremuérunt lábia mea.
Ingrediátur putrédo in óssibus meis, et subter me scáteat.
Ut requiéscam in die tribulatiónis: ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
Ficus enim non florébit: et non erit germen in víneis.
Mentiétur opus olívæ: et arva non áfferent cibum.
Abscindétur de ovíli pecus: et non erit arméntum in præsépibus.
Ego autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo Jesu meo.
Deus Dóminus fortitúdo mea: et ponet pedes meos quasi cervórum.
Et super excélsa mea dedúcet me victor in psalmis canéntem.
Top 10
I più interessanti