Home | Chi siamo | Newsletter | Contattaci | Login
Biblioteca Questions Prega Collabora

Canticum Habacuc

Altre lingue disponibili:
Dómine, audívi auditiónem tuam, et tímui.
Dómine, opus tuum, in médio annórum vivífica illud:
In m√©dio ann√≥rum notum f√°cies: cum ir√°tus f√ļeris, miseric√≥rdi√¶ record√°beris.
Deus ab Austro véniet, et sanctus de monte Pharan:
Opéruit cælos glória ejus: et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus ut lux erit: córnua in mánibus ejus:
Ibi absc√≥ndita est fortit√ļdo ejus: ante f√°ciem ejus ibit mors.
Et egrediétur diábolus ante pedes ejus. Stetit, et mensus est terram.
Aspéxit, et dissólvit gentes: et contríti sunt montes s?culi.
Incurváti sunt colles mundi, ab itinéribus æternitátis ejus.
Pro iniquit√°te vidi tent√≥ria √Üthi√≥pi√¶, turbab√ļntur pelles terr√¶ M√°dian.
Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua?
Qui ascéndes super equos tuos: et quadrígæ tuæ salvátio.
S√ļscitans suscit√°bis arcum tuum: juram√©nta tr√≠bubus qu√¶ loc√ļtus es.
Fl√ļvios scindes terr√¶: vid√©runt te, et dolu√©runt montes: gurges aqu√°rum tr√°nsiit.
Dedit ab√Ĺssus vocem suam: altit√ļdo manus suas lev√°vit.
Sol, et luna stetérunt in habitáculo suo, in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ.
In frémitu conculcábis terram: et in furóre obstupefácies gentes.
Egr√©ssus es in sal√ļtem p√≥puli tui: in sal√ļtem cum Christo tuo.
Percussísti caput de domo ímpii: denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me.
Exsultátio eórum sicut ejus, qui dévorat páuperem in abscóndito.
Viam fecísti in mari equis tuis, in luto aquárum multárum.
Audívi, et conturbátus est venter meus: a voce contremuérunt lábia mea.
Ingrediátur putrédo in óssibus meis, et subter me scáteat.
Ut requiéscam in die tribulatiónis: ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
Ficus enim non florébit: et non erit germen in víneis.
Mentiétur opus olívæ: et arva non áfferent cibum.
Abscindétur de ovíli pecus: et non erit arméntum in præsépibus.
Ego autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo Jesu meo.
Deus D√≥minus fortit√ļdo mea: et ponet pedes meos quasi cerv√≥rum.
Et super exc√©lsa mea ded√ļcet me victor in psalmis can√©ntem.
Da non perdere